In cuiuscumque maibus libellus iste venerit, rogo et cum grandi humilitate supplico, ut eum et ipse frequentius legat, et aliis ad legendum et ad transscribendum non solum tradat, sed etiam ingerat, ut et de suis et aliorum profectibus duplicem a Domino remunerationem recipiat. Hoc ideo suggero, quia multi sunt, et forte aliqui religiosi, qui plures libros et satis nitidos et pulchre ligatos habere volunt, et eos ita armariis clausos tenent, ut illos nec ipsi legant, nec aliis ad legendum tribuant: ignorantes quod nihil prodest libros habere, et eos propter mundi huius inpedimenta non legere. Liber enim bene coopertus et nitidus, si non legatur, non facit animam nitidam; ille enim qui iugiter legitur, et pro eo quod saepe revolvitur pulcher a foris esse non potest, pulchram animam intus facit.
Caesarius, bishop of Arles, sermo 2 (after ca. 506) by way of Dr. Carol Lanham
No comments:
Post a Comment